Ohe! Os fere ussi! Nimis calidam mihi attulisti cafeam, Ansgari!
Ignoscas valde, amice!
Nihil est, iam bene...! Sed interpellavi te narraturum de itinere eo, quod Emeritam modo fecisti...
Optimum quod fuit, ut patet! Quam enim pulcherrimos ibi gentium degerimus dies vix unus qui crederet erit! De tempore occasioneque, de hominibus concurrentibus, de sessionibus necnon acroasibus habitis, de omnibus eius generis loquor rebus!
Sat enimvero laetus regredi videris!
Neque iniure, amice! Adde etiam illud, quod multi interfuerunt quos resalutavi amicos, ei quibuscum iam aliquot annos consuetudine amicitiaque arctissime coniuctus videor: sine sis eos numerem...
Iamiam me rogaturum de eis sentis...!
Imprimis ponas quaeso Salvatorem illum Bernet, hominem quo humaniorem doctioremque nusquam invenire possis, Rodericum illum Portela Vallisoletanum, peritissimus nonnullarum linguarum qui est, Antonium Gonzalez Amador, is qui una cum Aemilio Canales tanta gavisi sunt audacia necnon scientia ut depositis timoribus neglectisque vocibus funestis dirisque eis, quibus permulti sinistrum plane ominabantur praesagium, viam Latine docendi ne novam, immo traditam eam quam Ioannes Orbergius ille optimae memoriae bene meritus reponendam colendam adhibendam studuerat nostram in civitatem induxerint.
Tales illas terras frequentant viri?
Aliosque adhuc numerandos, si tempus patientiaque suppeteret, habeo! Quid enim de Paulo illo Villoslada, doctissimus homo Circuli Latini Matritensis praeses curatorque qui est, quid de Iosepho Antonio Rojas illo, expeditissimum in linguam Latinam loquendo eundemque optimum in eam docendo lingua quem credimus, quid etiam de Ioanne Iosepho Cienfuegos, dissertissimus in loquendo Latine, in Graece docendo, defensor indefessus linguae nostrae qui monstratur..?
Iam satis, iam desine! Plurimos iam proclamasti! Sed quanta huc convenistis turba?
Neque multos adhuc audisti! Expecta sane paulisper: addere enim debes Alexandram illam Ramos, quae cathedraria profestrix apud Universitatem Gaditanam cum sit, nolens eadem trita atque insulsa ab aliis plerumque facta faciendaque facere ipsa, tanta gaudet doctrina audaciaque ut viam muniat defendat lustret quam iam multos abhinc annos humanistae ei, quos vocamus, emensisse creduntur.
An quasi humanistas ergo redivivos hanc in gentium partem confluere eos autumes...?
Sane dico dummodo illud compertum persuasumque habeas, quod nonnulli eorum tales sunt qui non modo libros traditos evolvant atque scrinia chartis referta oculis manibusque lustrent fatigentque, sed etiam in diariis, in paginis, in documentis interretialibus condendis conficiendis sustinendis evulgandis peritissimi evadere credantur...quod mirum valde!
Cur verbis opus est? Memoria enim adhuc teneo sententiam eam, iuxta quam nonnulli credere profitebantur aliquando linguam Latinam Graecamque, easdem quas falso non pauci mortuas habebant, Interreti crescente in dies necnon maius maiusque vigente fieri non posse quin suum diem ultimum atque obitum totum tales obiturae sint linguae...!
Id quod numquam evenerit, immo re vera contrarium plane in sensum res conversae sunt, tali autem modo ut Interrete hodie nihil aliud nisi optima via ad linguas nostras evulgandas roborandas exercendas esse videatur! Si forte quis negaverit, arcesso Carolum illum Cabanillas, peritissimum apud nos artium informaticarum, qui quidem sive primus sive principalis nostrum talem emensus est viam, plurima atque utilissima ad negotium nostrum condidit paravitque, quorum consensu omnium primum obtinet locum pagina illa cooperativa nomine CHIRON, quam multi alii sunt qui consulant, intrent, participent, exornent, locupletent, alii autem alieni qui invideant... hac videlicet causa, quia similem apud eos paginam habere non valeant...!
Sed de viris eis, qui dissertationes apud vos ullas habuerint iam aliquid dicas, quaeso!
A quo ergo incipiam eorum? Quia tales fuerunt ut si ordinare eos mihi necesse, melius credo ordinem temporis servandum esse! Primum ergo habuimus dissertatorem Chistophorum illum Sacre, homo doctissimus qui est idemque luculentissimus, qui quidem primis verbis Graece antiquo perbelle distincteque prolatis suis, omnium intentionem circunstantium tali modo allexerit, ut iam primo ictu devictos debellatos summissosque plane nos habuerit! De statu rerum quod ad linguam Graecam docendam discendamque pertinet primum loquens, transiit statim ad methodum suam cui inscriptio POLIS KOINE exhibendam commendandam divulgandam, quam iam abhinc multi sunt qui persecuturos se promiserint...
Itane? Tanta apud vos ille gratia valuit?
Iustissimamque esse eam credimus, ut patet! Sed ad alios iam venio: secundus ad nos Eduardus Engelsing advenit, cuius verba Latina splendidissima, aliquantulum accentu americano colorata, nos in linguam Latinam quasi apertam universamque induxerunt: habet quoque Eduardus ille methodum paratam propriam, quae speramus fore mox mox nostris in civitatibus venalis atque comparabilis nobis sit, talem gratiam necnon virtutem ad linguam discendam exhibere putamus.
Satis rerum vos habuisse videmini, amice!
Adde etiam illud, quod Aloisius Miraglia noster, notissimus apud nos iam homo, mirandus denuo non solus, tribus autem comitatus discipulis ante oculos versatus est omnium. Quid novi dicamus? De Villielmo illo Rouse ab Anglis oriundo deque eius optima necnon validissima utilisimaque adhuc opera totam per horam unam coram nobis disseruit tali autem acumine mentis ac purissimo lautissimoque Latino sermone adhibito ut incertum plane illud habeas, utrum maioris momenti argumentum an eius loquela fuisse videatur...
Tres credo eius discipulos adesse narrasti...
Mirandos omnino quos habeas! Qui quidem a magistro rogati quasi fabulas eas egerunt scaenicas quales ad linguam sive Latinam sive Graecam docendam aptae idoneaeque iam abhic multum temporis mente Rouse illius sodaliumque eius excogitatae fuerunt. At, cur me de eis narrante, nullum ut video crustulum sumas? An tibi ea non placeant?
Immo sapidissima sunt! Videas me iam duo sumpsisse...
Hahahahae! Euge, amice! Risum mihi movisti! Facetum enim illud, apud meos notissimum, mentem subito subiit...!
Narres id rogo, si dignum putas narratu...
Minimi est momenti, sed iuvat: audi ergo: nonnullae erant aliquando in oecu quodam conventae mulieres garriendi causa, ut credunt, tempus vespertinum acturae maiore sine cura adhibenda. Cum ad mensam catinum crustulorum refertum appositumque mulieres sederent, ubi quoque pocula cafeae apposita essent, tunc magna dulcedine femina hospes
Accipe, mea domina, crustulum quoddam! inquit, quin amabo sumas?
Ad quam tunc sodalis illa
Duo iam, gratias, sumpsi!
At nunc asperrime domina
Minime vero! Quattuor saltem eorum computavi sumpta!
Hahahae! Mira domina, quam narras! Ecquid ego fecerim simile?
Nec invideo! Sed vide...! Iam longius nobis talia garrientibus horam processisse credo.. Oportet enim nos ad nostra redeamus.
Pro dolor! Sed novissimum illud dicas: nullos alios vidisti sodales, qui tibi cordi fuerint?
Nec unum, plurimos autem numerandos credo: Marcum Antonium atque Ansgarium Vega, quos amicos, aliquando quoque discipulos, optimos semper viros habeo, Lauramque illam optimam, quae discipula mea cum fuerit, Salmanticae nunc temporis Philologiae Classicae curam dans versatur. Adde etiam sodales amicasque eas optimas, nomine Martha Annaque, aliosque multos, quos spero fore proxima adhibita occasione denuo me convenire colloqui arctaque consuetudine uti valeam, quod maximis est in votis!
Fiat ergo, atque dei tibi ita suaves clementesque se praebeant! Et iam in proximum tibi valedico, Ansgari!
Valeas tu quoque in proximum! Atque in posterum crustula afferas tua comedenda, amice: vacuum enim catinum esse video...!