Attat, en aspice! An Ansgarius illic stans aspiciatur? Sane est! Heus tu Ansgari!
Heus tu, amice! Modo enim cum discesserimus nos denuo offendimus... Curnam stationem petisti? An tu quoque peregrinaturus sis?
Minime gentium! Cognatum quendam excipiendi causa adveni, qui quidem autoraeda longa vectus Legionem visitatum me hospite ductoreque petere voluit. Et quid de te? Nesciebam plane te iter facturum ullum...
Quod libentissime faciam, deis omnibus iuvantibus, neque solus, immo a duobus amicis comitatus, quos in deliciis habeo...!
Atque quorsum gentium tuos reges pedes? Dicas nisi molestum nefasque sit...
Ain molestum? Quando nempe quove pacto iter Emeritense molestum fatigosum importunum cuiquam fore crederes? Emeritam enim petemus, idque libentissimo animo, ut patet! Nam oportet scias nos tres non solum animos delectandi, sed quoque doctrina scientiaque eos informandi causa eam ad pulcherrimam peregrinaturos urbem...
In monumentis vestigiisque eis Romanis, quae plurima servat urbs, lustrandis doctiores humanioresque fieri velitis?
Mitte monumenta, amice! Quae pulcherrima speciossimaque cum sint, non tanti enim esse momenti putemus quae ad nos his anni diebus alliciendos domoque removendos valeant...! Alio satisque diverso tendemus: ut auscultemus conspiciamusque viros illos, eosdemque humanissimos doctissimosque, suas habituros acroases, tales quales Aloisius Miraglia, Christophorus Rico Eduardus Engelsing aliique nonnulli Conventui interfuturi existimantur. Adde etiam illud, quod multi sunt nobis amici revisendi resalutandique, omnibus ex orbis terrarum partibus advenientes. Sed hactenus hodie! Vide, vide ut iam ad raedam conscendendam convocemur! Abeundum ergo statim nobis est!
Nullam enim moram vobis afferre velim, amici...Valeatis ergo quam optime atque pulcherrimum agatis iter! At cave Ansgari! Tan celer incedebas ut paene vidulum hunc offenderis...!
Bene praedicas...! Agite sodales, adeamus ad crepidinem illam firmiore gradu! Valeas, amice! Regressi cum erimus, iam multa de multis ibi audita perspectaque colloqui poterimus...!