Sescenties, fatebor enim, incipere iam blogum hoc temptavi, mecumque mente milies evolvi quid et quo consilio proposito talia facturus... Nolo enim, care qui sis lector, te insulsis vel peculiaribus nimis rebus sive taedio confici sive stomachari, quas hic exaratas legere audeas. Sed scisne...nemo naturam suam vitare valet, eo quo necesse te indulgere saepius debito esse videtur.
Quae cum ita sint, tandem aliquando amicus quidam forte illud me monuit, ut dum mea exprimere temptabo, colloquia cum sodali quodam institui fingam, qua causa hoc in blogo prorsus nihil aliud nisi rationes disputatas invenies, quae Platonicae Ciceronianaeve nullo modo cum nominari possint, Ansgaricae saltem fieri temptant, quod autem servato noli flocci facere...!
Pergratissime enim care lector advenisti! Utinam pretium operae tuae sit!